Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 248


sturnorum in suo regimento, consilio et populo. Ait coruus:
Erat rex sturnorum stultus, piger, superbus, cuius consiliarii
omnes stulti erant preter vnum qui consuluit me interficere.
Dixit rex coruorum: Quid tibi visum est de eo qui te consulebat
interficere, quia laudas ipsum tantum? Et respondit
coruus: Erat sapiens et intelligens, sciens res ante aduentum
ipsorum, diligens suum regem et nihil ei celans de quo
timendum esset; et quando videbat ipsum aliquid volentem
facere, loquebatur ad sui animum et docebat eum viam
rectam et ei veritatem exponebat et prestabat ei consilium
sue anime et cordis.
Post hoc dixit Sendebar philosophus: Vide quid fecerunt
corui ipsis sturnis, cum sint imbecilles. Est autem in hac
doctrina et disciplina omni sapienti suum timendi inimicum.
Debet enim se preseruare sicut corui fecerunt, nec vnquam
credat suo inimico, etsi ei dilectionem ostendit, quia non est
sicut cor suum. Quicunque vero multiplicat amicos et socios,
erunt ei refugium in tempore aduersitatis.

Torna all'inizio