Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 522


suscipiunt: merito igitur huiusmodi ius, naturale
dicitur, respectu iuris gentium. Viso quomodo ius gentium
differt a iure naturali, de levi patere potest quomodo ius
animalium differt a iure naturali. Nam sicut humana natura
in quantum animal est, convenit cum naturis aliorum
animalium, sic in quantum vivit et est quoddam ens, convenit
cum plantis, et cum substantiis aliis, et cum enitibus
omnibus. Poterit ergo inclinatio naturalis sequi naturam
hominis vel ut homo est, vel ut convenit cum animalibus
aliis, vel ut convenit cum omnibus entibus. Nam homo
naturaliter appetit conservari in esse, quod et omnia
entia alia appetunt: naturaliter appetit producere filios,
educare prolem, quod et alia animalia concupiscunt: naturaliter
etiam appetit vivere in societate secundum debita
pacta, et conventiones, quod inter animalia est proprium
solius hominis. Si ergo regulae agibilium fundentur
super hoc, quod homo naturaliter appetit esse: sic huiusmodi
regulae poterunt esse de iure naturali, prout natura
humana est quaedam entitas, et convenit cum entibus
omnibus. Si vero regulae illae sumantur ex eo quo homo
naturaliter appetit filios producere et educare: sic esse
poterunt de iure naturali, prout ius naturale dicitur esse,
quod natura omnia animalia docuit. Sed si sumantur, prout
homo naturaliter appetit in societate vivere secundum
debitas conventiones et pacta; sic erit de iure naturali,
prout ius naturale contractum est ad ius gentium, quod
est proprium soli humano generi. Ex hoc igitur manifeste
patet quod nam omnia animalia docuit: sic ius huiusmodi
quod nam omnia animalia docuit, non est ita naturale,
sicut ius illud quod sequitur inclinationem naturae nostrae:
prout non solum communicamus cum animalibus aliis,
sed ut convenimus cum entibus omnibus: nam huiusmodi
ius est notius et communius illo: nam appetere bonum
et esse, et fugere malum et non esse, est plus de iure naturali,

Torna all'inizio