: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 284


labitur frigidissima et preclara. Accidit uoluntati Alexandri, ut
se in ipso fluuio lauaret. Factumque est. Sed lesio maxima facta
est in capite Alexandri. Itaque dolore ac magnis febribus urgebatur.
Quem uidentes Macedones infirmari, turbati sunt ualde
et inter se referre ceperunt: "Si cognita fuerit Dario infirmitas
Alexandri, facto impetu super nos debellabit nos!" Sanitas enim
Alexandri omnes suos milites confortat etc.
De medicina Alexandri et accusacione medici sui etc.
Alexander autem uocauit ad se Philippum medicum et de
infirmitate sua sagaciter inquirebat. Erat quippe medicus iste
iuuenis et in omni arte medicine perfectus. Promiserat enim
ipse medicus Alexandro, quod per unam decoccionem ipsum
sanitati pristine reuocare uellet. Quidam uero princeps milicie,
qui tenebat Armeniam, nomine Parmenio, ualde huic medico
inuidebat eo, quod ab Alexandro plurimum amaretur. Statimque
scripsit litteram Alexandro dicens: "Cauete a Philippo medici
uestro et nolite, quam tulit uobis pocionem,
recipere! Darius enim promisit filiam suam sibi coniugio copulare,
ipsumque regno suo coniungere, si uos occasione aliqua
suffocaret." Perlegens Alexander hanc epistulam nullatenus
turbabatur; confidebat enim de pura consciencia Philippi. Interea
Philippus cum decoccione parata ingressus est ad Alexandrum,
sibique, quam adduxerat, obtulit medicinam. Alexander uero suscepta
decoccione una manu tenebat ipsam et alia tenens epistulam
faciem Philippi fortiter intuebatur. Cui Philippus ait: "Maxime imperator!
Noli expauescere! Sume pocionem et bibe illam!" Statimque
Alexander sumpsit pocionem, deinde epistulam Philippi
indicauit. Relecta uero epistula dixit: "Maxime imperator! Non
sum culpabilis ex hoc crimine, quod epistula refert!" Alexander
itaque sanus effectus est et uocauit ad se Philippum et amplectens
collum eius dixit: "Nouisti, Philippe, amorem et fiduciam,
quam de tua consciencia gero. Prius decoccionem bibi, deinde
epistulam tibi demonstraui." Cui Philippus ait: "Maxime imperator!
Precipite illum coram uestram presenciam stare, qui
talem uobis epistulam destinauit! Instruxit enim me tale facinus
perpetrare." Mox Alexander iussit ad se Parmenionem uenire
et perscrutatus est eum et inuenit eum morte dignissimum.
Sicque precepit eum capite truncari etc.
Quomodo Alexander uenit Armeniam et transiuit Eufraten etc.
48. Exinde amoto exercitu uenit in mediam Armeniam
magnam ipsamque suo imperio subiugatur. Deinde ambulans
paucis diebus ingressus est locum aridum et cauernosum, ubi
aque minime consistebant. Et transiens per locum, qui dicitur
Andrigeos, uenit ad fluuium Eufraten ibique tentoria fixit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio