Qui multas civitates construxit, scilicet Cesaream, que Turris Stratonis antea vocabatur,
Samariam reparans Sebasten, id est Augustam, nominavit. In Iherusalem multas edes edificavit
et turrim, quam ad honorem Antonii vocavit Antoniam - sed nunc dicitur turris
David –
construxit, et aquilam auream super Speciosam portam templi ad honorem posuit Romanorum,
quam Iudei deiecerunt in morte ipsius. Fecit et in Ascalone domum regiam, unde et
Ascalonita vocatus est. Fecit et templa multa ad honorem Cesaris, sed et templum Domini
decoravit. In singulis quoque Syriae urbibus opera multa construxit, sed homicidia et
parricidia multa conmisit. Nam Yrcanum et filium eius et sororem suam, uxorem cum
duobus filiis et socrum et duos viros sororis, unum post alium, fecit occidi. Iussit quoque,
ut cetera sileam, nobiliores in morte sua Iudeos occidi, ut eo mortuo plangeret
universa Iudea saltem invita; et cum de VIIII uxoribus numerosam genuerat prolem,
tres iussit occidi, Antipatrum, Alexandrum et Aristobolum. Tres autem superstites extiterunt,
Archelaus, Herodes Antipater et Philippus. Aristobolus vero reliquit filium suum
Herodem Agrippam et filiam Herodyadem. Mortuo Herode orta est inter fratres de
regno sedicio. Inter quos, cum Rome coram Cesare litigassent, Cesar regnum divisit;
medietatem Archelao concessit, aliam medietatem inter Herodem Antipas et Phylippum.
Archelao quidem Iudeam tradidit et Ydumeam, Herodi regionem trans flumen et
Galyleam, Philippo Ituream et Traconitidem. Factus est igitur Archelaus diarchus; si quandoque
legatur monarchus, intellige secundum opinionem vulgi vel promissionem Augusti vel
iactantiam sui. Herodes autem et Philippus facti sunt tetrarche.
Anno XLVIII. regni Augusti et primo Archelai et septimo fuge Christi monitus
est Yoseph per angelum, ut rediret in terram Israel. Sed audiens, quod Archelaus regnaret in
Iudeam, noluit illô ire. Sed veniens in Galileam cum matre et puero habitavit in Nazaret.
Anno Augusti quinquagesimo IIII, cum esset puer Iesus duodecennis, ascendit
Iherosolimam cum parentibus ad diem festum et sedit in templo in medio doctorum audiens
et interrogans. His temporibus censu Rome agitato inventa sunt hominum nonagies trecentena
et sexaginta milia. Romam veniens Archelaus, cum accusaretur, a Cesare dampnatus
est et aput Viennam in exilium relegatus. Sol eclypsim patitur, et Augustus moritur, cum
regnasset XIIII annis post nativitatem Domini. Aiunt quidam, quod regnavit an[nis] LVII
et men[sibus] VI et d[iebus] X.
De Tiberio Augusti filio.
Tiberius Augusti filius adoptivus aput Romanos regnavit an[nis] XXIII. Hic vivente
Augusto sub eo de Rethis, Vindelicis, Armenis et Pannoniis triumphavit. Ideoque Augustus adoptavit
eum in filium. Fuit enim privignus ei et gener; similiter adoptavit et Agrippam. Tiberius
adoptatus Dalmatas et Sarmatas in Romanam redegit potestatem. Factus imperator multos
reges ad se per blandicias vocatos non remisit. Inter quos fuit Capadox Archelaus, cuius regnum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|