Iohannes de Virgilio: Diaffonus

Pag 580

III


Funeris expleti nil piguisse valet".
Et domine et modulator amans cecinere recantum.
Carmine completo, rupta corea fuit.
Ast ego, qui fueram precaptus amore puelle,
omnia signabam que faciebat ea.
Qualiter illa latus et brachia lenta movebat,
quales de tenero concinit ore sonos!
Sed satis insignem fuerat vidisse puellam
preter lascivis lumina ferre iocis.
Tunc michi totius veneris occurrit ymago:
qualia sint labiis oscula danda suis,
qualiter a nudis esset stringenda lacertis,
qualiter a leva colla tenenda manu,
qualiter in lecto sese resupina voveret,
qualiter in medio luderet illa thoro.
Uror et interno liquefiunt ure medulle;
liquor more nivis sole, vel igne picis.
Nec contentus Amor quod me combusserit igne,
exuit e pharetris spicula multa suis;
eligit ex illis quod cernit acutius unum
imposuitque arcu sicque tetendit eum.
Impulit et nostrum penetravit arundine pectus;
"Hey michi" clam dixi, "vulnera corde gero!
Seve puer Veneris, quid me transfigis et uris?
Nonne tuus fueram semper amicus ego?
Numquid amicitie das premia talia nobis?
Altera te potius munera danda rogo.
Scilicet hos demas saltem michi morte dolores,
vel tribuas famulo vota cupita tuo,
quamvis virgo fores nec amoris senseris ignes
et nichil offuerint arcus et arma tibi.
O non festa tua petiissem, sancte Iohannes!
Sanus eram, redii saucius inde domum".
His ita cantatis, est nostra viella reposta.
Tu modulare tua num tibi parcat Amor.

60




65




70




75




80




85




90



Torna all'inizio