supra diximus, centum solidos bizanteos pena me, et meos heredes
vobis, et ad posteros vestros, et ad pars vestrii monasterii componere
obligamus, et omnia vobis percompleamus per suprascriptam
guadiam, et me ipsum mediatorem. Scripsi ego Ercembertus
notarius.
DE OIRE IN APULIA.
IN nomine domini Dei eterni. .VII. anno principatus domni
Landulfi gloriosi principis, et .IIIo, anno principatus domni Pandulfi
filii eius, mense ianuario, .Va. indiccione. Memoratorium
factum a nobis Leone, abbate monasterii Sancti Vincencii, situm
super Vulturni fluminis fontem, de eo quod, ante presencia Ausencii
iudicis et aliorum testium, erga me habendo abbocatorem
Sichelmum predicti nostri monasterii, dedimus et per fustem tradidimus
Gundelgardi, commorante de civitate Oire, imperiali
spathario candidato et filio Gundoini integras terras nostro
monasterio pertinentes, quas habemus in eadem civitate Oire,
per ipso libellario nomine, quod de eadem terra apud se firmatum
retinet, qui scriptus est per Arnulfum notarium, usque in
.XXVIIII. annos expletos, que res esse videntur infra eadem civitate
Oire, quam et foris eadem civitate; Pucianu; et in loco
Latinianu; et in loco Meganghe; et terra propi<n>quo Sanctu
|
|