Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 64


defendentes in loca tutissima sese recipiebant. Iam enim civitas aliquot transactis temporibus
fame, quae ferro durior est, fere erat consumpta, in tantum ut pane vinoque omnino
careret, nisi quantum infra civitatis ambitum aratores poterant metere et vinitores
poterant cultura diligenti laborare; caro autem et pisces furtivi, homines vero macilentos,
praelio leves, animoque fortes, belloque ardentissimi. Si intus eam videres, turribus atque
palatiis desertis iam minantibus ruinam, Babyloniam potius diceres desertam quam Mediolanum,
quondam regum sedes nobilium. Multis propterea e civibus clanculo fugatis, turres
et civitatis murum, portas et anteportale et cetera civitatis munimenta, hominum exercitu
mirifice ornata, studiose diu noctuque custodiebantur.
Idem per tempus Lanzo, ingenio providus, corporis virtute laudandus, negotiis militaribus
curiosissimus, in angustus pervigii, de hostium victoria sollicitus, cum iam sibi a
nullo ex civibus subveniri posse demum comperisset ac ultra capitaneis et valvassoribus
non posse resistere, mori paratus quam civitatem ac populum quamvis multitudine parvulum
tamen fidei suae creditum hostibus tradere criminose: Dei et beati Ambrosii fretus
suffragiis, conscilio tamen paucorum edoctus, cum Alberio, unus de valvassoribus, qui
socius cum ipso in passionibus semper permansit, ad Henricum imperatorem, qui noviter,
contra tamen Heriberti voluntatem, surrexerat, sperans se eius imperiis pacem cum populo
habere, auro et argento honustus curialiter tetendit. Qui cum in regis curia, ut
nobilis ac de magna civitate oriundus, aliquantis cum militibus venisset, multis et magnis
muneribus viris palatinis circumsparsis studiose, honorabiliter susceptus est. Interea a
rege Lanzo perpauca de Heriberti prosperitatibus interrogatus, perplurimum vero de urbis
negotiis sciscitatus, in his compatiens, aliquantulum consederunt. De quo enim Heribertus,
quia Henricus de Conradi progenie originem duxerat, quem memorando supra meis retexui
descriptionibus, a regno contra quod eius voluntatem sibi sumpserat, omnino dissentiens,
ut alium Roma cum Italia regem haberet, sollicite operam dabat. Quapropter Henricus
ultra omnes ipsum ad sui imperii dignitatem sibi infestari pari assertionibus comperiens,
eum cum omnibus suis militibus suspectum habebat. Et ut ad urbis negotia redeam, quae
aliquantis passa est temporibus transactis, atque omissis multis perturbationibus,
breviter Heriberti voluntatem, qualiter nec fuit cum populo nec voluntatem maiorum iuvit, edicam.
Igitur Heribertus cum animos capitaneorum ultra modum in primis luxuria avaritia ceterisque
malis artibus inrevocabiliter effrenes vidisset, et praedicationibus multis, ut decebat
tanto viro, ipsos ut in patriis legibus permanerent, cottidie idem egisset, nec minis nec
blanditiis adversus populum animari potuit. Qui Dei amore vinctus et beati Ambrosii
lacte cum populo nutritus, a magnis tamen parentibus altus, nec militibus qui urbem
cottidie turbabant auxiliabatur, nec civibus obsessis nocere studebat; et sic nec uni parti
nocebat, nec alteri subvenire curabat. At rex Henricus cum sibi Italiam ob patris perfidiam
infestatam multis cognovisset assertionibus, nec universa eiusdem Italiae sibi adversantia
per Lanzonem ac urbe Mediolanensium suis posse imperiis reintegrari, per interpretem
dixit: Quodsi Lanzo fide ac euangeliis iure mihi iurando firmaverit, quatenus infra
civitatem Mediolanensium quatuor milia equites mei iuris sine malo ac pravo ingenio ad
mei honorem recipiens immiserit, et illos usque ad mei adventum, in quantum potuerit, de
omnibus imperii mei adiuvaverit inimicis, et fidelitatem ab universis civibus suis mihi facere
iisdem assertionibus promiserit, universa quicquid de his negotiis poposcit, sub mei imperii
poena circa tempus statutum implere non desinam, et omnes civium inimicos in eius et suorum
voluntate committens, omni excusatione remota, fideliter tradam, et vindictam quamcumque
in eis exercere voluerint, a me non recusabitur, et quibus pacem exercebunt, per
omnia pacificus ero, et adversus quos bella commovebunt, gladius meus conteret eos
. Cum
hoc Lanzo audisset, et plus quam sperasset in mente sua cognovisset, ut erat vir magni
ingenii magnaeque astutiae, alacri animo promptoque corde, sperans magna multaque
facta ex his consciliis facile adipisci, fide data atque accepta, temporibus ordinatis consensit.
Demum salutationibus datis et a rege vale dicto, laetus quam citius potuit Mediolanum
repedavit. Quo adventante, cum iam huius rei fama ad populi aures pervenisset,
laetitia immensa et gaudium inextimabile coepit. Cum autem Lanzo Mediolanum venisset,
concives honore decentissimo et laudibus immensis ipsum gratulanter susceperunt. Eodem

Torna all'inizio