sua iudicavit tot et cetera. Item legavit, vel iudicavit,
aut reliquid, tali tantum de bonis suis, pure vel sub
tali condictione, et cetera, ut supra.
DE DOTRINA HUIUS OFFITII.
Et nota quod ubi fit heredis istitutio in aliqua ultima
voluntate, appellatur et est testamentum; ubi vero non
appellatur codicillus; est enim testamentum testatio
mentis quod quis post mortem suam fieri vel esse voluit;
codicilli vero sunt legata, vel est quelibet ultima
voluntas alicuius, sine institutione heredis, et proprie
tamen dicuntur codicilli qui precedunt vel secuntur testamentum,
et fuerit codicillus hoc modo.
DE TESTAMENTIS.
Talis, sanus mente licet eger corpore, vel sanus mente
et corpore, ita vel hoc modo suam disposuit voluntatem,
si contingerit ipsum mori de infirmitate qua tenebatur;
vel in itinere quod se facturum adserebat,
ultra mare vel in alio loco: pro anima sua reliquid et
iudicavit vel legavit tot libras, arbitrio talis expendendas,
vel ex quibus dentur tali ecclesie tot, et tali ospitali
vel pauperibus libre tot, et cetera.
Item legavit tali, de bonis suis, libras tot et cetera,
vel causa mortis donavit et concessit et reliquid tali
tale quid et cetera, et sic est scribendum ea que dixerit.
(DE FACIENDA SCRIPTURA DE MEMBRO VEL PARTE
TESTAMENTI).
(Cum talis, filius quondam I., suum solempniter condetur
testamentum, in quo instituit sibi heredem talem,
vel heredes tales; inter cetera que voluit et ordinavit,
de bonis suis, legavit tali tantum, vel talem uxorem
suam reliquid in manus et sub mundio et potestate
talis, vel fecit et dedit tali vel talibus mandatum sic
|
|