Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2005


ideo nomen hoc, quod latine sonat 'mare Eritrei', apposuisse
sufficiat.
HESPERIUM mare Ethiopici Occeani pars est, ab Hesperidis
virginibus denominatum. Nam (ut aliquibus placet) ultra
Atlanticum Occeanum insule quedam sunt euripis distincte et
a continenti modicum separate, in quibus aiunt aliqui habitasse
Gorgonas. Alii vero Hesperidum domos illas fuisse asserunt.
Possibile tamen aut ex pluribus aliquas illis et reliquas
aliis contigisse, vel easdem successive habitasse Hesperidas et
Gorgones; Hesperidis plus fama favet, et quod Ethiopes etiam
econtra habitantes vocantur Hesperidi. In his poete finxerunt
aurea mala et pervigilem serpentem, eaque ab Hercule capta:
reges quidem fuere preciosa habentes vellera. Incipit autem
mare hoc ab Ampelusia promontorio, ubi Atlantici finis. Alii
vero dicunt ab Hesperu Cera promontorio. Quantum autem
versus Eurum extendatur invenisse non memini.
ETHIOPICUS Occeanus longo sub fervido sole tractu protrahitur,
nec ab aliquo satis plene cognitus. Nos autem que illi
sint litora ut accepimus breviter exponemus. Incipit ergo ab eo
promontorio quod supra Arabicum finire sinum diximus.
Cuius ora quam citius soli fecunditas et celi fervor habitare
permictit Macrobios habet populos, sic denominatos eo quod
vite spadum fere medium ultra alios mortales productum in
longum, quorum pars, eo quod ab Egypto venerit, Automales
dicti sunt, forma prestantes et moribus, regem sibi pulchritudine
et viribus potiorem eligentes, es quam aurum preciosius arbitrantes.
Infestantur tamen a beluis nobis incognitis plurimum.
Tandem in occiduum euntibus solitudines vaste, precisi
montes ripeque potius quam litus reperiuntur, quibus deficientibus
muti inveniuntur populi, quibus pro eloquio nutus
est, aliique adeo deformes et ab humanis ritibus alieni ut potius
recitasse fabulosum quam credibile videatur. Sunt insuper et
alii, quibus ignis adeo ignotus est ut primo dum viderint tanquam
palcherrimum quid amplectantur ultroque sinu imponant
suo donec ustione vexati desistant. Super hos grandis est
insula, in qua feminas tantum esse veteres tradidere, hirsutas
corpore toto et, quod incredibile est, sine maribus sua tantum

Torna all'inizio