a nobis collata sunt vobis, posterisque vestris, vel suprascripti 
sancti vestri monasterii, et celle quacumque requisicionem aut 
amaricacionem facere, et nec nos, nec posteris nostri, qui post nos 
in nostro honore locoque duces accesserint, per nullum modum, 
sed sicut superius legitur, et nos pro amore et patrocinio sancti 
vestri monasterii Beati Vincencii ordinavimus, et constituimus, 
sic perhennis, hac perpetuis temporibus firmum et probum permaneat 
ubicumque inventum, hac relectum fuerit apud omnibus iudicibus 
seu potestatibus. Quam concessionem, sicut superius legitur, 
a nobis factam Andreas primarius et scriniaris scribere precepimus, 
in qua et nos subter pro eis firmitate manus nostras proprias subscripsimus, 
die et indiccione suprascripta feliciter.) 
EODEM tempore predictus pater Paulus privilegium accepit a 
domno Iohanne papa duodecimo huiusmodi cum suis 
insignibus.
  |  
  |