Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 51


Censores dicti, quod rem suam quisque tanti aestimare solitus
sit, quantum illi censuerint.
Consiluere Ennius (Ann. 293) pro conticuere posuit.
Claritudinem claritatem.
Casus dicimus non modo ea, quae fortuita hominibus accidunt,
sed etiam vocabulorum formas, quia in aliam atque
aliam cadunt effigiem.
Catachresin tropum nos abusionem dicimus, cum alienis
abutimur perinde ac si propriis, cum propria deficiunt.
Cocum et pistorem apud antiquos eundem fuisse accepimus.
Naevius (com. 121): “Cocus”, inquit, ”edit Neptunum, Venerem,
Cererem”. Significat per Cererem panem, per Neptunum
pisces, per Venerem holera.
Cammensem cursorem Titinnius (184) pro pistore dixit.
Conlativum ventrem magnum et turgidum dixit Plautus,
(Curc. 231), quia in eum omnia edulia congeruntur.
Convexum est ex omni parte declinatum, qualis est natura
caeli, quod ex omni parte ad terram versus declinatum est.
Calicatis calce politis.
Confecerunt una fecerunt.
Crebrisuro apud Ennium (inc. 35) significat vallum crebris
suris, id est palis, munitum.
Cyprio bovi merendam Ennius (var. 26) sotadico versu
cum dixit, significavit id, quod solet fieri in insula Cypro,
in qua boves humano stercore pascuntur. Idem cum dicit
(Sat. 66): “Propter stagna, ubi lanigerum genus piscibus
pascit": esse paludem demonstrat, in qua nascuntur pisces
similes ranunculis, quos oves consectatae edunt.
Consponsor coniurator.
Canturnus nomen loci.

Torna all'inizio