Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 69


divinitatem laudare est iustum. Quasi dicat: quandoquidem deificati animi
angelorum illuminati sunt ex beatissima unitate cum ipso quia laudant
Deum, ut nos etiam illuminari mereamur ab eo, igitur iustum est nobis
et pro iusticia reputabitur, laudare superessentialem divinitatem eius.
Que nimirum superessentialis est, quia super omne corpus et super
omnem spiritum essens existit.
[16]
Qualis sit ad laudandum superessentialis divinitas
Sed qualis est supersubsistentia <super>bonitatis ad laudandum? Divinitas,
que est super omnem subsistentiam et super omnem bonitatem,
qualis est ad laudandum? Numquid ita laudabitur, sicut laudantur optima
rerum, que sunt in creaturis? Solemus laudare optima verba que nobis
et sententia et coniunctura dictionali complaceant. Sed numquid ita
laudare iustum est divinitatem? Absit! Unde subponit: neque ut verbum.
Verum quoniam verbo significatur virtus, que est scientia, que longe
dignior est verbo a quo significatur -etenim omne significatum dignius
est suo significante- et parum erat laudare divinitatem ut verbum,
ne forte arbitrareris quod par esset ut laudaretur sicut scientia. Hoc
removit et ait: aut ut virtutem. Virtus enim, que scientia est, sit licet multum
laudabilis, quia tamen finibilis est, divinitas, que sine fine est, eius
laude haut digna est. Communicatio enim rara est finibilis cum infinito.
Et idcirco ait, quia non est iustum laudare divinitatem ut virtutem.
Sed quoniam verbum propter scientiam, scientia vero propter animum
reperta est, ubi removit quod non ut laudamus verbum vel virtutem,
ita laudare iustum est divinitatem, arcet etiam quod non debet laudari
veluti laudas animum. Et hoc est quod sequitur: neque ut animum. Et
quoniam vita, id est mens, dignior est animo, nam animus factus est

Torna all'inizio