quod vocatur Plage, unum caput tenens in via publica,
aliud caput cum uno latere in terra quam sibi reservavit, aliud
latus in terra Rainaldi, et est ad iustum sextarium modia duo.
quartum petium est in Gonfo, unum caput cum uno latere tenens
in terra quę fuit silva quam sibi reservavit, aliud caput
cum alio latere in terra * * quod est modiorum .XIIII.
Anno autem dominicę incarnationis millesimo .LXXXII.,
quinta feria mensis martii, die .XVII., prima videlicet ebdomada
quadragesimę, domnus Heinricus quartus gloriosissimus rex Deoque
coronatus piissimus Augustus imperator tertius ad hoc Farfense
devotissime veniens cęnobium, a cunctis fratribus nobilissime
valdeque honorifice et amantissime susceptus est, nimis
qui ante ab omnibus fuerat desideratus. cum quibus pacifice
locutus, coram omnibus abbatem nostrum venerandum domnum
B[erardum] de castro Pharę et de omnibus istius monasterii rebus,
quocumque tempore legaliter acquisitis, et a quibuscumque
iniuste aliquando inimicis sanctę ęcclesię invasis et contra rationem
retentis, investivit, cunctaque bona sibique pertinentia pręfati
monasterii illi se restituere spopondit, et velut proprie regalisque
camere ius in omnibus se defendere promisit. cum vero a cunctis
senioribus ac fratribus benignissime in societatem atque firmitatem
perpetuę orationis devoto pacis osculo fuisset susceptus,
et nomen illius vel quorumdam suorum fidelium in Libro comemoratorio
foret ascriptum, statim direxit exercitum suum
contra predictę Pharę castrum. a quo eiecto expulsoque Rustico
Crescentii quondam filio, qui eum iniuste possidebat, ipso
die restituit huius monasterii regimini et potestati ad proprietatem
perpetui iuris. quo facto Romam perrexit eamque paulo
post quoquo pacto capiens, eius nobiliores maioresque cives muneribus
vel vi subiugavit sibi, cum adhuc Gregorius papa septimus
in pręsidio Castelli Sancti Angeli tueretur.
|
|