Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 188


sit conligatum, denominatio quelibet substantifice divinitatis inde absoluta
iure censetur, quia in predicamento divinitatis nullum accidens reperitur.
Vel inde absolutum nuncupatur, quia cum aliquid de Deo dicitur,
nonnisi Deus est quod predicatur. Quicquid enim de Deo dicitur, Deus
est. Denominatio ergo divinitatis ab omni lege predicamentalis inherentie
absoluta monstratur, quia cum omne predicatum magis sit a suo
subiecto diversum quam asinus a lapide, hoc predicamentum divine
nominationis absolvitur, quia hoc ipsum est de quo veraciter predicatur.
Numquam enim predicatum cum suo subiecto in aliquo genere congruit,
sed divinitatis predicamentum est hoc ipsum Dei genus de quo predicatur.
Et ideo absolutum dicitur.
Vel certe inde absolutum vocatur, <quia>, cum dicitur, nil aliud
nisi Deus intelligitur. Namque in ceteris rebus, cum aliquid nominatur,
preter nominatum etiam aliud a nominato intelligitur, ut cum dicitur
“homo” absolutum non est, sed aliud hac nominatione intelligitur, quo
non est homo, sed vel quo animal vel quo corpus vel quo est lineatum
vel coloratum vel aliquid huiusmodi. Dicit ergo sanctus Dionisius quod
omnis divinitatis nominatio dicitur de Deo absolute, quia ipsa nominatione
nil aliud <dicitur>, sed absolute Deus intelligitur. Vel omnis
divinitatis nominatio dicitur de Deo absolute, id est secundum substantiam
et secundum accidens. Est etiam in eo quod dicitur absolute
altior intelligentie sensus, ut omnis divinitatis nominatio reponatur in
Deo absolute, id est per se et sine respectu.
Quod si quis opponat de ipsa nominatione Patris vel Filii, que, cum
sit divinitatis denominatio, non dicatur absolute sed in respectu quia
relatio est, dicunt quidam quia denominatio Patris non est denominatio
divinitatis sed notionis, que paternitas est, quamvis etiam Pater divinitas
sit cum ea paternitate qua Pater Pater est. Quod quidem aliquatenus
teneri potest.
Quod autem sequitur in littera Dionisii et observate, absoluti verbi
sensum expressit, ut ea nimirum denominatio sit absoluta que observata
est. Verum illud veraciter dicitur “et observatum” quod undique
servatum est. Id vero undique servatum est, quod nullius penduli titubationi
seu nutationi obnoxium est. Illud vero nulli prorsus instabilitati

Torna all'inizio