Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 48


Non tamen recta voluntate id volunt, sed quia c.78v.a
semper volunt malum et semper divine voluntati
conantur obsistere. Ideo contra ipsos sic exclamavit
eximius maternus Vates in IX c.prime partis:
" O cacciati del ciel gente dispecta,
Perché recalcitrate a quella voglia
A cui non puote el fin mai esser moço,
Che già più volte v’à cresciuto doglia?
Che giova nelle fata dar di coço?
Cerbero vostro, se ben ve ricorda
Ne porta anchor pelato il mento e ‘l goço"
Require in li. Angelo. c. XI, XXXVIII. Putavit tamen
Origenes, prout scribit Augusti. in 21 de Ci. Dei, post
metas certi temporis demones ab illis cruciatibus liberari
et sanctis Angelis sociari. Ob quod et alia plurima
eius dicta, dicit quod Origenes ab Ecclesia reprobatur
in plurimis dictis eius. Require in li. Vir. c. Origenes et
in li. Mundi c. LVI et in li. de Anima c. LXXIIII. Quia
tamen fuit honoratus Doctor pius plurium inter omnes,
nescio si ista dixerit deceptus multa pietate Dei, seu

1



5




10




15




20
Torna all'inizio