n. 3
Suae piissimae genitrici M., Petrus notarius devotissimus
filius filiorum, subjectionis constantiam cum salute.
Recurrens ad conscientiam recognosco quod non meis
meritis divina clementia me pauperem sublimavit et de
molli luto coelestis figulus me formavit, cum imperialis
curiae locum idoneum mihi contulit et gratiam principis
in conspectu. Respexit enim Deus hanc humilitatem matris
meae ancillae suae et sororis meae pauperculae vi tam
ducentis hactenus aerumnosam, quarum per me suum
famulum depellere voluit egestatem. Accensa sunt igitur,
cara mater, vestra salubria monita coram oculis meae
mentis, et sic me geram humiliter donec vivam ut in
cunctis bonis operibus Deo valeam et cunctis bonis hominibus
complacere.
n. 4
Expectantes expectavimus diu… amici et proximi
nostri, tardeque nobis comparuit veniens dies illa quae
gratam afferret cum celebritate laeticiam, ut de vestrorum
|
|