librum solicite revolvamus, nullam in
nobis occasionem invenimus aut causam, per
quam iste inimicus homo debuisset contra
nos tam acriter commoveri, nisi quod cum
ipso contrahere de nepte sua desponsanda Henrico
naturali filio nostro, nunc regi Turrium
et Galluri, magnificentia nostra incongruum
credidit, et reputavit indignum. Vos
ergo reges et principes orbis terrae, nec solum
nobis, sed Ecclesiae, quae congregatio est fidelium
omnium, condolete: cujus caput languidum,
princeps ejus quasi leo rugiens, in medio
Propheta ejus vaesanus, vir infidelis, sacerdos
ejus pollutus, sine justitia faciens
contra legem: nobis tamen prae caeteris
mundi principibus, defectus talis summi Pontificis,
est merito deplorandus, qui veluti viciniores
et propinquiores adfectione praecipua
honores gerimus, et ipsius onera praesentimus.
Sed nec illud obmittimus, quin Serenitatem
vestram rogemus, ut contumeliam
nostram, ad vestram iniuriam revocetis,
ad domum vestram cum aqua currite, cum
ignis accenditur in vicinis. Causam motus pontificalis
attendite, et cur haec in favorem nostrorum
rebellium procuratur: quae causa
licet ad praesens expressa non fuerit, procul
dubio tamen similia vobis et vestris
|
|