In principiis istius figurae est implicatum, quidquid est. Nam
quidquid est, aut est bonum, aut magnum, etc.; sicut Deus et
angelus, qui sunt boni et magni, etc. Quapropter quidquid est,
reducibile est ad principia supra dicta.
2. DE SECVNDA FIGVRA, PER T SIGNIFICATA
Secunda figura est per T nominata. Ipsa quidem continet in se
tres triangulos; et quilibet est generalis ad omnia.
1. Primus triangulus est de differentia, concordantia et contrarietate:
in quo cadit, quidquid est, secundum suum modum. Nam
|
|