AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit in his quae praedicantur
proprie et per se; sed haec non est propria praedicatio, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod esse filium adoptivum, nullo modo natum est
convenire nisi personae; et ideo non potest dici filius adoptivus secundum
humanam naturam, sicut dicitur creatura: quia creaturae nomen et personae et
naturae aptatur.
Ad tertium dicendum, quod quando cum reduplicatione est propria praedicatio,
tunc praedicatum per se convenit ei quod replicatur: sicut «Christus, secundum
quod homo, est animal»; haec enim est per se et proprie: «Homo est animal»;
et ideo simili modo praedicatum et reduplicatio de subiecto praedicatur. Haec
autem reduplicatio non est nota per se praedicationis: haec enim non est propria:
«Hic homo», scilicet Christus, «est creatura», nec etiam est per se, quia
creatura non est superius ad hominem, significans quid est homo, ut dictum est;
et ideo non oportet quod si creatura improprie dicatur de Christo, etiam ipse
improprie dicatur homo.
Ad quartum dicendum, quod natura humana in abstracto non praedicatur de
Christo secundum quod homo; sed conditiones eius et in concreto possunt de
Christo praedicari secundum quod homo, vel proprie vel improprie. Creatura
autem in concretione dicitur, quia omne creatum est creatura.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illud quod convenit parti, aliquo modo
possit dici de toto, non tamen oportet ut quod removetur a parte, removeatur a
toto; unde quamvis aethiops secundum dentem habeat albedinem, non potest
tamen dici quod sit carens nigredine: quia quod non convenit sibi secundum
unam partem, potest sibi convenire secundum aliam; et similiter quamvis
Christus sit creatura, secundum quod homo, non tamen potest dici quod, secundum
quod homo, careat Divinitate quae sibi competit per aliam naturam.
ARTICULUS 4
Utrum ea quae sunt humanae naturae possint dici de Filio Dei
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod ea quae sunt humanae naturae, non possint dici de Filio Dei.
Omnis enim proprietas vel accidens naturae humanae, est quid creatum. Sed
Filius Dei non informatur aliquo creato. Ergo non potest praedicari de Filio
Dei aliquod accidens humanae naturae.
2. Praeterea, quod proprietates divinae naturae dicuntur de Filio Dei, contingit
ex hoc quod Filius Dei est natura divina. Sed Filius Dei non est natura humana.
Ergo proprietates humanae naturae non praedicantur de Filio Dei.
|
|