est de decimis, de quibus deberetis frequenter in vestris
predicationibus dicere quod layci seculares eas nobis persolverent
diligenter, presertim cum ex precepto divino hoc facere teneantur.
Secundum est de sepulturis, quia vultis sepelire mortuos nostros,
qui nobis, dum viverent, fuerant obligati, et sic per hoc nostre
ecclesie multis bonis temporalibus defraudantur. Tertium est
quia confessiones subditorum nostrorum nobis nolentibus et dolentibus
audire presumitis. Quartum et ultimum est quia predicationis
offitium vobis totaliter ursurpastis, ita quod populus nos
de cetero audire contemnit».
De decimis dandis. Et quod omnino dande sunt decime probatur per prophetas
et reges.
Tunc respondi et dixi: «Non sumus positi ad decimas predicandum,
sed vos, qui eas habere et possidere debetis, poteritis
populo, qui eas vobis solvere debet, ad memoriam revocare. Nec
videtur conveniens quod, quando debemus predicare de apostolo
aliquo seu de alio magno sancto, dimittamus predicationem festivitatis,
ut de decimis prosequamur. Immo miramur valde de
vobis et habemus pro malo quod tales angarias nobis vultis
imponere. Simili modo possetis dicere et de nobis conqueri quare
non metimus et trituramus segetes vestras. Ideo Apostolus in
prima ad Cor. VI legitur dixisse: Secularia igitur iuditia si habueritis,
contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum.
Simili modo secularia negotia sunt a contemptibilibus
pertractanda. Nos vero maiora intendimus predicare; et etiam
interdum, quando dicimus de restitutione male ablatorum, de
decimis predicamus. Non tamen semper tenemur in qualibet
predicatione de decimis interserere, quia omnino inconveniens
videretur et populus audire contemneret. Tunc enim de nobis
possetis rationabiliter conqueri, si dogmatiçaremus quod non
essent decime persolvende; quod nunquam ex nobis aliquis fecit,
presertim cum per Malachiam III expresse Dominus dicat: In
decimis et in primitiis et in penuria vos maledicti estis, et me vos
|
|