Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 607


crederetur occasu factum, in vestibus cunctorum crucis apparuit signum. Qui quoque signum de
publicis ymaginibus iussit auferri et Iovis et Martis et similium formas imprimi; ubicumque
ritus paganorum et sacrificia devocius servarentur, precepit, ut sacerdos paganismi ritus imitarentur
Christianorum et sanctimoniam sacerdotum. Denique Iulianus de Partis victor remeans, in Persas profectus,
conto ylia perfosus interiit, et a paganis inter divos relatus est; utrum vero ab homine vel ab
angelo sit occisus, penitus ignoratur; cuius mortem presens spiritu, sed absens corpore quidam religiosus
Iulianus agnovit; post dictum Iulianum successit Iovinianus imperator.

XLVII. De Ioviano imperatore.


Anno Domini CCCLXVII. Iovinianus regnavit apud Romanos men. VIII. Hic cum ab exercitu
fuit electus, ait se Christianum non posse preesse paganis; cui exercitus: Et nos per Iulianum
Christi nomen abiecimus, Christiani tecum esse volumus; quibus auditis imperii sceptra suscepit. Qui
cum Sapore rege Persarum rerum neccessitate conpulsus pacem fecit, sed ignobilem, quia Nisiboni et
magnam partem Mesopotamie sub certis finibus ei tradidit; quod ab Urbe condita numquam accidit,
ut, licet legiones Romane sub iugo imitterentur, sicut accidit in Numidia et Numancia et Yspania:
nichil tamen finium tradiderunt; demum repente mortuus est et ob qualitatem intendens relatus est.
Cuius tempore synodus Antiochie celebratur qua Macedonianos; et quidem res ecclesiastica sub eo
disposita bene fuisset, nisi mors talem principem hominibus abstulisset. [Et si vis scire de
gestis, que fuerunt eodem tempore Ioviniani et Iuliani, recurre ad cronicam Liberii
pape I]. Eodem tempore predicti Ioviniani fuit beatus Geminianus episcopus Muttinensis;
et eodem tempore fuit Liberius papa et beatus Severus Archiepiscopus Ravenne,
qui electus fuit per columbam spiritus sancti.

XLVIII. De imperatoribus Valentiniano et Valente.


Anno Domini CCCLXVIII. Valentinianus et Valens frater eius regnavit apud Romanos
an. XIIII et men. V. Pater horum fuit quidam Gracianus, genere Pannonius, officio funarius. Cuius
venalitium funem portanti filio Valentiniano V nequiverunt milites extorquere. Quo merito adlectus
est ad miliciam et inde ad prefecturam millenariam. Cum sub Iuliano militaret et Christianam
fidem gereret, iussus ab imperatore, aut ydolis immolaret aut a milicia discedat, discessit. Nec
mortuus Iulianus et Ioviniano, qui in Christo millenarium perdiderat tribunarium, in locum persecutoris
accepit imperium. Qui fratrem Valentem in regni assumpsit, sed et filium Germannum
de uxore Severa genitum necdum puberem fecit augustum. Valentinianus Saxones oppressit et Burgondionum
plusquam LXXXa milia, qui non multo post tempore Christiani effecti sunt. Demum cum
bellum contra Sarmatas pararet, apud Burguionem appoplexia mortuus est. Anno secundo Valentiniani
Damasus et paulo post Ursinus diaconus Rome fuerunt episcopi, sed prevaluit. [Et si
vis scire et invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore Valeriani et Valentiniani,
recurre ad cronicam Damasi pape I]. Valens imperator, fautor Arrianorum, ecclesiam

Torna all'inizio