eius pater ratum habebit et firmum quidquid ipse filius
in dicta causa — vel causis — duxerit faciendum.
Et si contigerit dictum eius patrem reconveniri, promisit
etiam, ut dictum est, iudicatum solvi in omnibus
suis clausulis, sub obligacione omnium suorum bonorum.
Pro quibus omnibus et singulis observandis etc. ut
supra in proximo.
e.
Simili modo scribitur quando pater agere vult pro
filio, maritus pro uxore, vel aliqua coniuncta persona pro
illo cui actio conpetit.
Non restat nisi ut factum declaretur. quod fieri
potest sub ista forma.
Petrus, pater Philippi, volens agere nomine dicti filii
sui actione iniuriarum contra R de tali loco, vel super
hiis que in infrascripto libello continentur, promisit ipsi R,
vel mihi notario infrascripto stipulanti nomine et vice dicti
R et aliorum omnium quorum interest vel intererit, quod
dictus eius filius ratum habebit etc. ut supra.
Et sic scribi debet, quando maritus vult agere pro
uxore, vel aliqua coniuncta persona, nominando personam
que vult agere et illum pro quo agitur et super quo negocio.
et in omnibus aliis tenete formam et modum
superius annotatum.
f.
Restat ergo ut de defensoribus subsequatur.
Fideiussio extranei defensoris.
Rogerius de tali loco, constitutus in presencia domini
archyepiscopi supradicti, obtulit se defensorem R de
tali loco in causa — vel causis — quam — vel quas — P
de tali loco predicto R movet seu movere intendit super
tali re, suscipiens omne iudicium quod ex dicta causa
veniet, et promittens mihi notario infrascripto stipulanti
nomine et vice domini P et aliorum omnium quorum
|
|