Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 912


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 19
DIVISIO TEXTUS
Determinata superius institutione humanae naturae quantum ad utrumque
sexum, hic prosequitur conditiones naturae institutae quantum ad primum
statum sui. Dividitur autem in partes duas: in prima determinat ea quae pertinent
ad conservationem individui in esse per immortalitatem; in secunda ea quae
pertinent etiam ad multiplicationem speciei per generationem, 20 dist., ibi:
«Post haec videndum est qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent».
Prima in duas: in prima ostendit immortalitatem hominis quantum
ad primum statum; in secunda inquirit causam ac modum eius, ibi: «Solet hic
quaeri, cum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione
naturae habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiae». Circa
primum tria facit: primo manifestat intentionem; secundo proponit hominis
immortalitatem, ibi: «Primus ergo homo secundum naturam corporis terreni
immortalis fuit quodammodo»; tertio manifestat differentiam illius primi status
ad duos status sequentes, ibi: «In primo statu fuit corpus hominis animale».
«Solet hic quaeri». Hic inquirit causam immortalitatis, et modum, utrum scilicet
esset per gratiam, vel per naturam; et circa hoc tria facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam ex verbis Augustini, ibi: «Ad quod dici
potest»; tertio inducit quorumdam disceptationem super hac determinatione,
ibi: «Propter hoc aliqui dicunt quod nisi illo ligno vitae uteretur, non semper
viveret, quia peccaret». Et circa hoc duo facit: primo ponit quorumdam opinionem,
qui simpliciter dictae determinationi adhaerent, dicentes, solam gratiam
esse causam immortalitatis; secundo obiicit in contrarium, et ponit contrariam
opinionem, ibi: «Sed adhuc quaeritur». Et circa hoc tria facit: primo ponit
obiectionem contra primam opinionem; secundo ex hoc inducit opinionem contrariam,
ibi: «Aliqui dicunt quod si non fuisset ei praeceptum vesci illo ligno, et
sic aliis, non illo, vesceretur, viveret semper»; tertio ponit quaedam verba
Augustini ex quibus secunda opinio firmamentum habere videtur, ibi: «De hac
vero hominis immortalitate qualis fuerit, Augustinus... sic ait». Ubi prius verba
Augustini ponit, qualitatem potentiae immortalitatis exprimentia; secundo ex
his concludit secundam opinionem, ad quam firmandam aliam auctoritatem
Augustini inducit, ibi: «Ideo alii dicunt, quod immortalitatem de natura
habebat».

Torna all'inizio