suum vocavit ac litteras, que sic dicerent, sicut Albernardus 
dixerat, eum statim facere precepit; et cuidam suo legato 
Sicherio nomine iussit, quatenus litteras susciperet Mediolanumque 
deferret ac viva voce Mediolanensibus ex parte 
ipsius precipiat, ut, sicut littere eis nunciaverint, ita omnino 
peragant. 
Quo sic peracto predicti Laudenses a curia discedentes 
Laudeque redeuntes ac communicato consulum consilio 
aliorumque sapientum de Laude, qui credentiam consulum 
iurarant, omnia, que ad regem fecerant, ac ea, que ab ipso 
impetraverant, per ordinem eis patefecerunt. Cum autem 
Laudenses consules aliique de Laude sapientes hoc audierunt, 
quamvis non firmiter crediderunt, tamen valde omnes ipsos 
increpaverunt ac multas iniurias et turpia verba ipsis dixerunt; 
ipsos etiam de terra se deiecturos, si verum esset, minati 
fuerunt, insuper etiam illis firmiter preceperunt, ne cui unquam 
illud amplius dicerent, nisi statim mori desiderarent. 
Post paucos vero dies predictus Sicherius, regis legatus, 
cum litteris ipsius sigillatis sed tamen apertis Laude magno 
cum gaudio venit et omnes consules aliosque de Laude sapientes, 
qui de credentia fuerant, ad se insimul venire precepit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |