Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 174


Qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose
vixit.
26. Deinceps vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus et
utilis patriae. Hic patre genitus Billone, qui de Belluno fuerat, sed propter seditionem,
quam illuc fecerat, in Forumiuli post veniens, ibi pacifice vixit. Hic Pemmo habuit
coniugem Ratpergam nomine; quae cum esset facie rusticana, saepe maritum deprecata,
ut se dimissa aliam uxorem duceret, quam tanti ducis coniugem esse deceret.
Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus eius mores et humilitatem verecundamque pudicitiam
quam corporis pulchritudinem sibi conplacere, dicebat. De hac igitur coniuge tres Pemmo
filios, hoc est Ratchis et Ratchait et Ahistulfum, viros strenuos, genuit. Quorum
nativitas humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium
qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutrivit, acsi
et ipsi ab eo geniti fuissent.
27. Hac denique aetate Gisulfus Beneventanorum ductor Suram Romanorum
civitatem, Hirpinum atque Arcim pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore
Iohannis papae cum omni sua virtute Campaniam venit, incendia et depraedationes
faciens, multos captivorum cepit et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus
est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis
donariis, universos captivos de eorum manibus redimit ipsumque ducem cum suo exercitu
ad propria repedare fecit.
28. Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum donationem patrimonii Alpium
Cottiarum, quae quondam ad ius pertinuerat apostolicae sedis, sed a Langobardis
multo tempore fuerat ablata, restituit et hanc donationem aureis exaratam litteris
Romam direxit. His etiam diebus duo reges Saxonum ad vestigia apostolorum Romam
venientes, sub velocitate, ut obtabant, defuncti sunt.
29. Tunc quoque venit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam et causam
egit pro ecclesia Ticinensi; sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses

Torna all'inizio