diversa fortuna, uni Deo non immerito placuit, quia nec adversis ista
succubuit, nec in prospera suimet obliviscens sese illa deiecit. Sed illa
tolerabat, quibus abundabat, ista fruebatur, quae patiebatur. Utraque
nimirum de mundanae inconstantiae alternitatibus asserens: Sicut tene brae ,
pertulit? Cui nimirum vere praedictum est: Et tuam ipsius animam
pertransibit gladius . Si enim omnipotens Deus huius vitae prospera
magnipenderet, nullatenus ipsam singularem ac perpetuam virginem, ex
qua incarnari dignatus est, affici doloribus permisisset. Quapropter et vos ,
iuxta beati Petri sententiam, eadem cogitatione armamini , et mala mundi
per patientiam vincite, quae profecto non ignoratis omnes electos ab ipsa
humani generis origine pertulisse. Unde dicit apostolus, quia per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei .
Enimvero non incredibile est, quia si haec vita vobis blandita mitesceret,
a caelestis desiderii cursu vos aliquatenus retardaret. Et mens vestra
eotenus a Deo frigesceret, quo in aestu rerum temporalium requiem inveniret.
Ideo igitur divina dispensatio in huius vitae salo procellosis hinc inde
turbinibus, et quodammodo violentis ventorum furentium flatibus vos
fluctuare permittit, ut mens vestra avidius ad superna desideria transeat,
dum inter ima non invenit, ubi delectabiliter requiescat. Agar namque
prosperis fulta contra dominam tumuit, afflicta postmodum et in solitudinibus
exul oberrans alloquium angeli laeta promittentis accaepit. Rachel
donec sterilitatis infortunio laboravit, vero Deo reverentiam digni cultus
exhibuit. Postquam autem edito Ioseph fecunditatis meruit donum, Laban
patri furata est idolum. Vos etiam si iuxta votum erecta in cumulum
unda prosperitatis attolleret, vel admissi cuiusquam piaculi naufragium
absorberet, aut certe a litore quietis intimae mentes vestras fluxa laeticia
procul abduceret.
Unde vos hortor et sollerter admoneo, ne divinis beneficiis inveniamini,
quod absit, ingratae, sed gubernatori vestro Deo dignas semper
|
|