Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 136


liberrime possidendis. denique post longum tempus,
nostris scilicet diebus, ita vidimus et audivimus referentem et certissime
testantem quendam Romanum ępiscopum nomine Petrum,
iam nimis vetulutn, qui Rome morabatur apud Sanctum Vincentium,
iuxta sanctam ęcclesiam Beati Petri apostoli, omnia ut supra
diximus coram se examinata et diffinita fuisse et privilegium sic
ęditum:
Leo episcopus servus servorum Dei. ęcclesię venerabili sanctę virginis
matris Beatę Marię quę ponitur in Pharpha, et per eam Berardo abbati, et
iuste intrantibus tuis successoribus in perpetuum. initium sapientię timor
Domini. cuius timore ac debita reverentia commoniti, pro glorioso Filio
et casto gloriosę Matris simul et castę honorem libenter exhibemus pia devotione
et suis servitoribus necessarium ac regulare cupimus suffragium, ut
dum nostro auditorio bene deserviunt, participes pręmii, corporis et animę suscipiamus
commodum. inter hęc siquidem pure ad serviendum Deo viventi
nostrę voluntatis beneficia volumus, immo et quam maxime desideramus, ut
sicut inter cęteras nominis fama, ita et necessariis rebus gloriosius exaltetur
per nostram humilitatem sancta Pharphensis ęcclesia. argentum enim et
aurum non est nobis, quod autem habemus libenter ei qui nobis hoc tribuit
gratis, domino Deo nostro et angelorum ac nostrę Dominę, reddimus, scilicet
cor humile, bonam voluntatem et devotam ut oportet servitutem secundum
nostrę fragilitatis possibilitatem. solebant semper ęcclesiis bona sua
confirmari, immo et confirmantur adhuc, per apostolica summę Sedis privilegia,
quę Deo largiente non refutabit ex nostra parte humiliter suscipere specialis
spirituum et hominum regina mater humilitatis domina nostra, pia et
mitis ac bona Maria. suscipe igitur sancta Virgo, sancta Parens cum Filio
bona tua non a nobis data sed nostro tibi firmata privilegio. tene quę tenes,
cum benedictione Filii tui posside quę possides. benedicta quidem es inter
omnes mulieres. tua tibi nullus auferat. in bonis tuis te offendere nulli
unquam liceat. et vice sua tibi, Berarde in Christo fili dilecte, fideli monasterii
huius abbati, hoc sacrę paginę scriptum concedimus ad observandum,
ut simul et scriptum ęcclesię reserves nec non et omne bonum tibi commissum.
sancta itaque apostolica auctoritate omnia quę supradicta in eodem
loco habet ęcclesia confirmamus et corroboramus, sicuti modo possidet et ab
initio infra possedit et extra. videlicet quisquid habere videtur in territorio

Torna all'inizio