ARTICULUS 5
Utrum gratia dividatur convenienter
in gratiam operantem et cooperantem
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter gratia per operantem et cooperantem dividatur.
Quia, ut dictum est, gratia non per se respicit opus. Sed unumquodque dividendum
est secundum hoc quod sibi per se convenit, ut in 7 Metaph. dicitur.
Ergo videtur, cum operans et cooperans respectu operis dicantur, quod
inconvenienter gratia per haec duo distinguatur.
2. Praeterea, si gratia est operans, oportet quod aliquid in anima operetur. Aut
ergo seipsam, aut aliquid aliud. Sed seipsam non facit, cum nihil sui ipsius
causa sit, nec est signare aliquid aliud quod in anima operetur. Ergo videtur
quod inconvenienter aliqua gratia operans dicatur.
3. Praeterea, nullum opus est tantum gratiae quod etiam liberi arbitrii non sit.
Si ergo gratia cooperans dicitur per hoc quod simul cum libero arbitrio operatur,
videtur quod gratia quaelibet cooperans dici debeat.
4. Praeterea, illud quod cooperatur alicui non se habet sicut principale in operatione.
Sed in omni operatione in qua liberum arbitrium et gratia conveniunt,
gratia principale obtinet. Ergo inconvenienter gratia cooperans nominatur.
5. Praeterea, Augustinus dicit in lib. De natura et gratia, quod «gratia
praevenit ut pie vivamus et subsequitur ut semper cum illo vivamus; et nunc
praevenit ut vocemur, et tunc subsequetur ut glorificemur»: et illa gratia praeveniens
statum praesentis vitae respicit, et gratia subsequens, statum gloriae.
Cum igitur operans et cooperans ad praesentem vitam pertineant, videtur quod
gratia operans et cooperans non sint idem quod praeveniens et subsequens, ut
Magister innuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod gratia habet in nobis diversos effectus ordinatos.
Primum enim quod facit est hoc quod dat esse quoddam divinum. Secundus
autem effectus est opus meritorium quod sine gratia esse non potest. Tertius
effectus est praemium meriti, scilicet ipsa vita beata, ad quam per gratiam pervenitur.
In actibus etiam est quidam ordo: quia primum est opus interius voluntatis,
secundum est opus exterius quo voluntas completur: et secundum hoc
quandoque Augustinus diversimode videtur accipere gratiam praevenientem et
subsequentem: quia considerato ordine meriti ad praemium quod sequitur,
nominat gratiam praevenientem, quae principium est merendi; gratiam vero
|
|