QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de superiori scintilla rationis; et circa hoc quaeruntur tria:
1. Utrum superior scintilla rationis possit extingui; 2. Supposito quod non
extinguatur, utrum conscientia possit errare; 3. Utrum conscientia errans liget.
ARTICULUS 1
Utrum superior scintilla rationis possit extingui
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod superior scintilla rationis possit extingui. Error enim rationis
extinctio eius dicitur, quia tenebrae comparatur. Sed hanc scintillam rationis
contingit errare, ut patet in Glossa Hieronymi Ezech. 1, ubi praeter verba quae
in littera inducuntur, paulo post subdit: «Hanc autem conscientiam saepe praecipitari
videmus». Ergo superior scintilla rationis potest extingui.
2. Praeterea, superior scintilla rationis videtur esse superior rationis pars. Sed
ratio superior potest peccare, etiam mortaliter, ut supra dictum est. Ergo scintilla
ista potest extingui.
3. Praeterea, proprietas huiusmodi scintillae est quamdiu manet, ut malo
remurmuret. Sed in haereticis nihil est quod remurmuret in his peccatis quae
secundum sectam suam faciunt: quia etiam in occisione iustorum arbitrantur se
obsequium praestare Deo, ut dicitur Ioan. 16. Ergo scintilla rationis est in eis
extincta.
4. Praeterea, Philosophus dicit in 7 Ethic., quod mali, scilicet qui habitum
vitii iam acquisiverunt, ignorantiam finis habent. Sed non potest fieri murmur
quantum ad actum, nisi secundum quod cognoscitur deviatio a fine. Ergo videtur
quod in illis quorum potentiae per huiusmodi habitus corruptae sunt, huiusmodi
murmur cesset; et ita scintilla rationis in eis extinguatur.
5. Praeterea, idem est quod remurmurat malo, et quod inclinat ad bonum. Sed
in damnatis non est aliquid incitans eos ad bonum. Ergo nec in eis est aliquid
remurmurans malo; et ideo scintilla rationis in eis extinguitur.
SED CONTRA, scintilla rationis extingui non potest, lumine intellectus remanente.
Sed lumen intellectus nunquam per peccatum tollitur, quia lumen illud ad imaginem
pertinet, ut patet ex eo quod dicitur in Psalm. 4, 6: «Signatum est super
nos lumen vultus tui Domine»; ubi Glossa exponit de consignatione imaginis.
Ergo scintilla rationis per peccatum non extinguitur.
Praeterea, illud quod est naturale, per peccatum non tollitur. Sed inclinatio ad
bonum est homini naturalis, ut dictum est, quae est secundum rationis scintillam.
Ergo scintilla rationis per peccatum non extinguitur.
|
|