Petrus Damiani: Epistulae

Pag 314


brevitas habet, cur numerum Iohannis excedat numerus salvatoris. Hac
itaque ratione reddita credibile est, quod necdum scenophegiae solemnitate
decursa beatus Iohannes Baptista conceptus est. Quod autem intra
materna viscera Dominus diutius mansit, Iohannes celerius prodiit, non
casus est accidentium, sed dispensatio personarum. Ille nimirum tanquam
metator hospicii domo maturius exiit, ut subsequenti mox imperatori viam
sterneret, adventum eius regnis, provinciis et urbibus nuntiaret, confluentium
populorum agmina tantae maiestati obviatura dirigeret, eiusque
receptui quaeque necessaria quantotius praepararet. Imperator autem
noster in virginalis palatii thalamo residens aliquantulum substitit, et qui
metatorem iconomumque praemiserat, procedere morosius iudicavit.
Sed...

116.


Sanctis abbatibus Gebizoni et Tebaldo, Iohanni quoque Laudensi,
immo laudabili in Christo fratri, P<etrus> peccator monachus servitutem.

Torna all'inizio