Regula: maxime fit hoc in corporibus frigidis, cum purgantur, et in quibus superfluitates multae sunt. In hoc casu pone patientem in loco calido et exspecta, <donec> expurgatio compleatur, et cave, ne inunguas ante mundificationem, ne prohibeas resolutionem superfluitatum. Si nec sic dissolvitur, itera solutivum debile, quod est fiendum in omni <in>moderata repletione. Post hoc ungue totum marciaton acuto cum castoreo vel oleo sinapino in stupa vel ad ignem, et melius est ad solem. Si fit de inanitione, quod scitur, quia superpurgatus est, valde debilitatus, musculi manuum et tibiarum valde diminuti sunt, forma corporis ostendit immoderatam desiccationem, et semper solet instare solutivo
– asculta verba – spasmus ex elleboro et consimiliter et singultus, quod plurimi periculose intellegunt: fac tamen, quod poteris, ne pro nihilo habearis et quia, si obvietur ei, antequam ultimetur, non omnino resistit actioni, sicut nec reliquae corporis desiccationes innaturales. Et quod de elleboro dixi, cum usus crebro sit tempore antiquorum, intellegendum credas de qualibet medicina laxativa: immoderata immoderate. In hoc tamen casu sic operandum: reficiatur cibis laudabilibus et humectantibus per casum virtutis, et parum post horam ponatis in balneo dulcis aquae remissae caliditatis, et ilico ferantur [112vb] ei electuaria humida, resumptiva, aromatizata cum musco, temperata in frigore
et calore, et si parum accesserint ad latus caloris, non nocebunt, ut diamargariton, diapapaver viatici capitulo tussis, electuarium ad restaurationem humiditatis et similia, vel ova sorbilia vel lac asininum vel caprinum, praeparatum sicut docetur in diaetis universalibus vel mox mulsum, et hoc melius, et stet in balneo parum, donec turgescant et rubescant membra, et tunc extrahatur, antequam sudet, quia hoc esset perniciosum, et inunguatur circa iuncturas et origines nervorum et lacertorum et circa caput oleo rosato mixto cum lacte mulieris, et humiditas balnei conservetur. Tunc pone eum in lecto levi et molli, ubi sunt pulvinaria rosarum, violarum, foliorum et florum myrti, panni madefacti in aqua rosata, et hoc fiat bis in die, si poterit tolerare, et caveatur super omnia ab excessu frigoris vel caloris, labore, motu et ab usu omnium, quae desiccant, leniter fricentur pedum et manuum <plantae> per manus puellarum et nobilium dominarum, fiant omnia munda et nitida coram ipso, renoventur vestes saepe. Cibentur saepe et parum simul, et sit cibus eorum ex olla epulari primatum vel nuptiali, quia saporosior est cibus et
|
|