Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 319


presente integra ipsa predicta trecenti modia de terra veniant ad
potestatem Sellecte et Gemme sorori mee vel ad eorum heredibus
ad faciendum omnia, que eorum placuerint, absque omni contrarietate
nostri monasterii et de eius rectoribus, et carta ista sit
disrupta et bacua, et nullum roborem in se habeat, quia in tali
racione in eodem monasterio iudicavi, ea enim racione, ut a die
obitus mei in antea semper pars suprascripti monasterii et ipsis
iam dictis monachis in ipsa racione, que superdiximus, firmiter
habeant et possideant integra ipsa iam dicta terra per ipsa numeracione.
et obligo me, qui supra Lando comes et meos heredes,
tibi supradicto domni Roffridi abbatis et ad ipsis suprascriptis monachis,
et ad pars suprascripti monasterii, defendere et antestare integra
ipsa predicta terra, que in eodem monasterio iudicavimus,
ab omnibus hominibus, ab omnibusque partibus; et quando volueritis
vos et successoribus vestris, seu pars vestri monasterii vices
nostra, licenciam et potestatem habeatis fieri vobis inde auctori et
defensori per ista carta, et per aliis vestris racionibus, ut melius
potueritis et scieritis. si autem ego vel meos heredes aliquando
in tempore hanc iudicacionis cartam per quocumque ingenium dirrumpere
quesierimus, et non vobis defensaverimus, et non compleverimus
vobis ea omnia et in omnibus, quem ammodum superius
legitur, duocenti solidos aurei vizanteos penam me et meos
heredes componere obligo tibi, qui supra domino abbati vel ad
successoribus tuis, et ad pars suprascripti vestri monasterii, et omnia
suprascripta vobis compleamus, et hec carta, de quibus continet
firma permaneat semper in ista racione. Et tali ego qui supra
Lando comes feci, et te Martinum clericum et notarium scribere
rogavi. Actum [.....] Teanense. † Ego Delgisi iudex.

Torna all'inizio