Sciendum est itaque. quod extra unam portam civitatis Jherusalem.
que antiquitus dicebatur Porta gregis. quia greges ducebantur ad
templum ad ymolandum per eam. vel dicebatur Porta vallis. quia per
eam immediate est accessus ad vallem Josaphat. extra hanc portam descendendo
in valle Josaphat statim invenitur devotissimus locus et ecclesia.
in qua fuit ab apostolis portatum corpus Virginis gloriose. In illa
ecclesia est descensus per XLiiij gradus lapideos. et in medio ecclesie est
una ecclesia parva. in qua est illa Venerabilis sepulta. ubi virgo Maria fuit
tribus diebus et tribus noctibus reposita et postea a Jhesu Cristo. filio
ejus. assumpta in corpore et anima. Est autem ecclesia ista in medio vallis
Josaphat ad uno capite vallis inter montem Oliveti et Portam gregis.
Istam sanctam et venerabilem ecclesiam pluries visitavi. sicut Deo placuit.
in die assumpcionis beate Marie: in eadem ecclesia super altare majus
missam solempniter decantavi. Et. in illa die. omnes generaciones cristianorum fecerunt solempniter officium in ecclesia predicta et missas suas
decantaverunt. sicut nos primo veri cristiani. qui vocamur Franci. secundo
Greci. tercio Nubiani. quarto Abes et sunt nigri sicut Nubiani. quinto
Nestoriani. sexto Maronite. septimo Jacobite. octavo Georgiani: omnes
isti cristiani sunt et diversum faciunt officium. Sed. ne impediamus ea.
que sunt devote dicenda. relinquam ad explicandum de istis nacionibus
et eorum fide in fine libri. In sequenti vero die Assumpcionis ego. quamvis
indignus. celebravi missam super sepulcrum Virginis gloriose. laus
sit Deo. Et similiter. in octava ejusdem assumpcionis celebravi missam
super suum sepulchrum.
Prope ecclesiam Virginis gloriose. in eadem valle Josaphat. per XXX
brachia est una caverna. que dicitur Gethsemani. Hic est ille locus. ad
quem Cristus. dum in monte Syon in cenaculo cenam fecit. cum discipulis
suis descendit de monte Syon et venit per vallem Josaphat et transivit
torrentem Cedron. quod ille torrens transit per vallem Josaphat. et tunc
venit primo ad istum locum Gethsemani. et distat iste locus a monte
|