Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 91


Hallus pollex pedis scandens super proximum, dictus a saliendo.
Hammo cognominatus, quia in harena putatur inventus,
quae Graece hoc nomine appellatur; cui cornua adfinguntur
arietis a genere pecoris, inter quod inventus est.
Horreum antiqui farreum dicebant a farre.
Hostis apud antiquos peregrinus dicebatur, et qui nunc
hostis, perduellio.
Hostia dicta est ab eo, quod est hostire ferire.
Hordiarium aes, quod pro hordeo equiti Romano dabatur.
Hostimentum beneficii pensatio.
Hortus apud antiquos omnis villa dicebatur, quod ibi, qui
arma capere possint, orirentur.
Horctum et forctum pro bono dicebant.
Hosticapas hostium captor.
Hamotrahones alii piscatores, alii, qui unco cadavera trahunt.
Horda praegnans, unde dies, quo gravidae hostiae immolabantur,
Hordicidia.
Honorarios ludos, quos et Liberalia dicebant.
Hodoedocos latro atque obsessor viarum.
Homeltium pillei genus.
Hyperionem alii patrem solis, alii ipsum, quod eat super
terras, ita appellatum putabant.
Humanum sacrilicium dicebant, quod mortui causa fiebat.
Hyperborei supra aquilonis flatum habitantes dicti, quod
humanae vitae modum excedant vivendo ultra centesimum
annum, id est uperbainontes oron saeculi humani.
Helvella holera minuta.
Hanula parva delubra, quasi fanula.

Torna all'inizio