sancti evangelii comburuntur et proiciuntur in mare et lex et perfidia
Sarracenorum exaltari cernitur usque ad nubes. Ubi enim libere
predicabatur Christus, nunc liberrime predicatur Machometus. «Veritas
in terra prosternitur et mendacium, ymmo error et blasphemia, honoratur».
(Dan., VII, 12). Et iam quasi nichil reputatur evangelium in omnibus
partibus orientis in comparacione alchorani. O utinam vel in tanta
reverencia esset evangelium apud christianos, in quanta est alchoranum
apud Sarracenos et Tartaros! Ego autem librum missale
inveni quasi sclavum portatum de spoliis christianorum de Accon in
Nynive civitate grandi, ubi erant epistole et evangelia. Quem librum
interdicebant Sarraceni, volebant destruere et cartas eius radere ad faciendum
cartas pro tympanis et tamburis quibus orientales multum
utuntur. Vos igitur quomodo dormire potestis? Numquid evangelium
melius stat inter Sarracenos et Tartaros quam inter christianos? Numquid
melius sonabit tympanum, quam evangelium? Quid juvere
libri evangeliorum et epistolarum vestrarum? Set et Christus dixit:
Nolite spargere margaritas ante porcos (Matth., VII, 6), et ipse spargit
margaritas ante porcos et canes rabidos! Ecce libri christianorum
disparguntur per mundum quasi captivi et sclavi Sarracenorum et
tartarorum. Iam quidem fortissimus armatus Dominus noster in
pace custodivit atrium suum aliquo tempore, nunc autem in fine
temporum supervenit Machometus, quem Sarraceni dicunt esse fortiorem
Christo, quod nos non concedimus; videmus tamen quod
ipse arma eius abstulit et spolia distribuit, prout vult. O patroni
nostri, non potestis vos iuvare christianos contra Machometum,
an non vultis? Certe credo, quod potestis et non vultis. Numquid
et verum est, quod sitis facti Sarraceni? Certissimum reputatur
quasi in omnibus partibus orientis, quod alchoranum sit verbum
Dei. Quod si verum est, quod alchoranum sit verbum Dei, procul
dubio verum est et firmun, quod vos apostoli facti estis Sarraceni
et imitatores Machometi. Ita enim legi in alchorano capitulo
tertio, quod quando Ihesus, filius Marie percepit heresim in filiis,
quesivit dicens: «Quis defendit Deum?» Et responderunt apostoli tamquam
perfectiores dicentes: «nos defendimus Deum, nos sumus fideles Dei, nos
testificamur, quod sumus Sarraceni et quod sumus imitatores Machometi.»
Idem eciam legi in capitulo quinto, quod est capitulum elmeide,
quod interpretatur mensa. Certe si vos fuistis Sarraceni et imitatores
|
|