quaeris, nonne tibi videtur esse mirabile, hominem fragili adhuc
carne circumdatum, ut ita loquar, angelitus vivere, adeo ut inter quamplurima
hominum milia vix unum eius similem valeas reperire? Et certe quam
plures hodieque sunt inferioris vitae per quos Deus omnipotens dignatur
virtutes ostendere.
Iesu teste, non mentior, quia necdum tres menses elapsi sunt, ex quo ad
me in Gamugni videlicet heremo diversantem duo adulescentes monachi
venerunt, quorum alter de Spoletina monarchia, alter vero de Venetiae
partibus, Polensi videlicet urbe, oriundos se esse dixerunt. Sed Veneta,
vocabulo Michahel, sicut nobis in confessione perhibuit, in ipso suae conversionis
initio circulo se ferreo sub hac desiderii sui pactione constrinxit,
rogans Dei omnipotentis obnixe clementiam, ut cum locum saluti suae
congruum reperiret, confestim ille circulus frangeretur. Porro autem ipso
die, quo heremum novus hospes ingressus est, vix post trium horarum
spatium, dum in beati Benedicti regula, sicut est idiota, utcumque sillabatim
|
|