BENEDICTUS: Si ordinatione divina est actum ut esset idem populus sub
Egiptiorum potestate constitutus, quatinus afflictione eruditus aptus efficeretur
gratie Dei, quare puniti sunt Egiptii qui dederunt occasionem ut salvarentur Hebrei?
IOACHIM: Usque adeo magnificata est potentia creatoris, ut de superbia
potentum, quam ipse odit, pauperum et impotentum operetur salutem. Erant
siquidem Egiptii superbi etiam si non ei subiectus esset Israel, sicut et ceteri
homines quos dimiserat Dominus secundum desideria cordis sui . Quodsi etiam
preter hoc erant Egiptii sicut et ceteri filii ire , quid si voluit Deus indurare corda
eorum qui erant alias filii mortis, ut in eorum induratione aliquorum hominum
operaretur salutem? Denique, ut inferam illud quod magis pertinet ad rem,
positus primus homo pro hominibus in examine, si in ea stetisset rectitudine in
qua creatus est, nullus filiorum eius periret set omnes pariter salvarentur; quia
vero cum uno corruente omnes pariter coruerunt, illi quidem qui derelicti sunt
iusto sunt iudicio derelicti et puniendi essent de reatibus suis, etiam si nullus
electorum salvaretur. Quocirca, si eorum qui perituri erant pro culpa generali
induravit Deus corda ut affligerent electos suos, immo si dimisit eos secundum
desideria cordis sui ut super electum Dei populum exercerent tirannidem –
omnis quippe superbus querit humiles habere subiectos –, num aut illi excusabiles
sunt qui electos affligunt aut arguendus Deus est qui hoc permittit ad
multorum salutem? Neque enim, etsi aliquando dicatur Deus indurare corda
reproborum ut nulla flectantur animi penitudine – quod sepe accidit reprobis
propter precedentia delicta – idcirco ex eius operatione accidere credendum est
quod querunt impii simplices habere subiectos, et non potius de innato sibi
superbie vitio, quod dominatur super omnes qui nolunt humilibus consentire.
Non, inquam, Deus agit ut fiat, set plerumque permittit impios optinere quod
volunt, ut quod eis est ad perniciem propter malam voluntatem aliis pro effectu
proveniat ad salutem. Etenim, quia ipsi superbi absque visceribus misericordie
impotentes affligunt, Deus qui misericors et pius est assumit sibi debiliorem
partem dans illis gratiam quam aut perdiderunt aut non fuerunt digni accipere
superbi et statuit illam supra pedes suos. Et hec quidem iustus Deus. Homo
autem cum in honore esset non intellexit. Siquidem nonnunquam ipsi qui eliguntur
de stercore elevantur in superbiam sicut Saul, obliti originis conditionis
sue. Ut autem illud inferam quod generale est ubi tempus succedit tempori et
|
|