Salimbene de Adam: Cronica

Pag 77


fuit filia domini Gerardi de Cassio, qui fuit pulcher senex et,
ut puto, centenarius obiit, sepultus in ecclesia Sancti Petri. Et habuit
tres filios, scilicet dominum Gerardum, qui fecit librum de dictamine
(fuit enim magnus dictator nobilioris stili), et dominum Bernardum,
qui fuit homo illiteratus et simplex et purus, et dominum
Hugonem, qui fuit litteratus homo, iudex et assessor, homo magni
solatii, et qui semper ibat cum potestatibus, ut esset advocatus
eorum. Hic habuit filium qui in Ordine fratrum Minorum fuit
sacerdos et predicator et litteratus homo, honestus, morigeratus
et bonus religiosus; dictus est frater Iacobus de Cassio. In Sicilia
obiit, ut puto, in civitate Messana.
Porro mater mea dicta est domina Inmelda, humilis domina
et Deo devota, multum ieiunans et libenter pauperibus elemosinas
faciens. Nunquam fuit visa irata, nunquam aliquam suam famulam
manu sua percussit. Semper volebat tenere in yeme amore
Dei aliquam pauperculam mulierem de montanis, ut yemaret
secum, cui victum et vestimenta prebebat, et nichilominus habebat
pedissequas que faciebant servitia domus. Pro hac papa Innocentius
dedit michi litteras apud Lugdunum, ut esset Ordinis
sancte Clare; dedit et alia vice fratri Guidoni, fratri meo, quando
a Parmensibus fuit missus ad papam. Ad monasterium illarum
dominarum Ordinis sancte Clare iacet sepulta. Cuius anima per
misericordiam Dei requiescat in pace! Amen. Avia mea materna,
scilicet mater matris mee, dicta est domina Maria, pulchra
domina et carnosa, soror domini Aicardi Hugonis Aimerici, qui
fuerunt in Parma iudices, homines divites et potentes. Et iuxta
ecclesiam Sancti Georgii habitant.
Ut autem ad superiora redeam, Bernardus Oliverii et Rolandus
Oliverii de Adam, qui fuerunt duo germani fratres, quorum
mater fuit domina Vitella, quam centenariam vidi, duas sorores
habuerunt, pulchras dominas et sapientes, ut vidi oculis meis.
Quarum una dicta est domina Iacoba, quam dominus Guido de
Pecorariis uxorem habuit, sed filii ex ea nati non sunt. Altera
dicta est domina Karacosa, quam dominus Naimerius de Paniçariis
uxorem habuit, et genuit ex ea filium Gerardum, qui multos
filios et filias habuit. Quorum primus, frater Iacobus Ultramarinus,

Torna all'inizio