Ad secundum dicendum, quod sicut calor et frigus non sunt formae substantiales
elementorum, ita nec gravitas et Levitas; quia non possent esse aliis corporibus
accidentales. Unde sicut substantia non est principium alterationis nisi
mediante calore vel frigore; ita nec est principium motus vel quietis localis nisi
mediante gravitate et levitate; et ideo quamvis aqua formam substantialem ex
opere creationis habuerit, non tamen ex hoc in proprium locum congregabatur;
sed per opus suae distinctionis intelliguntur haec opera ordinata secundum
tempus, sive secundum naturam. Verbum autem Commentatoris intelligendum
est de corporibus secundum quod sunt in sui complemento quantum ad primum
et ad secundum esse.
Ad tertium dicendum, quod quanto aliquod elementum est subtilius, tanto est
maius in quantitate; et ideo aer est maior quam aqua, et aqua quam terra; et
ideo aer complectitur ista duo undique complexus sphaericam figuram; a quo
deficit aqua, quae quidem terram cingit, non totam operiens ipsam, complexa
quidem circulum, sed deficiens a complexione sphaerae (et hoc etiam sequitur
necessitatem finis, ut in terra possit esse habitatio animalium respirantium, et
generatio plantarum): terra vero quasi minima in centro concluditur.
Ad quartum dicendum, quod corpora inferiora praeter motus proprios sequuntur
quodammodo motum superiorum; et quanto est perfectius corpus inferius, tanto
magis consequitur de motu superioris: quod patet ex hoc quod in corporibus
caelestibus orbis inferior, praeter motum proprium, retinet motum superioris
orbis quo defertur. Ita etiam est in elementis, quod ex motu corporum caelestium
aliquid consequuntur de motu circulari, praeter motus proprios naturales; quod
evidentissime apparet in refluxu maris, qui sequitur motum lunae; non tamen
hoc fit per motum violentum; quia dicit Commentator in 4 Caeli et Mundi, quod
motus quibus elementa sequuntur impressiones corporum caelestium non sunt
violenti, cum sit secundum naturalem ordinem corporum quod inferiora impressionem
superiorum sequantur; et tanto plus, quanto perfectius fuerit in natura
corpus inferius: et per hunc modum ex impressione caeli moventis elementa ad
mixtionem, aqua subingreditur terram, ut sit apta ad generationem mineralium
et animalium et plantarum; et exinde in locum proprium naturali motu revertitur,
ut dicitur Eccle. 1, 7: «Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur».
Ad quintum dicendum, quod omnia elementa in loco ubi contingunt se, alterantur
a sua natura, ut sit quidam motus coniunctionis inter ea; et exinde in mari
causatur salsedo ex admixtione vaporis terrestris, simul cum adustione radii
solaris; et hoc praecipue prope terram, et in superficie; in profundo enim pelagi
invenitur aqua dulcis, ut patet ex verbis Philosophi dicentis in libro de
Animalibus, quod quidam piscis, qui dicitur malarie, invenitur valde magnus in
locis pelagosis, in quibus abundant aquae dulces.
|
|