Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 126


adiecit, improbitatis arguendus est, verum etiam inscitie,
qui opinantur paginam privilegii apud Gratianum
contineri, quod neque docti unquam putarunt, et in
vetustissimis quibusque editionibus Decretorum non
invenitur. Et si quo in loco huius rei Gratianus meminisset,
non in hoc, ubi isti collocant seriem ipsam orationis
abrumpentes, sed in eo, ubi agit de Ludovici
pactione, meminisset. Preterea duo milia locorum in
Decretis sunt, que ab huius loci fide dissentiant, quorum
unus est, ubi (que superius retuli) Melchiadis verba
ponuntur. Nonnulli eum, qui hoc capitulum adiecit,
aiunt vocatum Paleam vel vero nomine vel ideo
quod, que de suo adiunxit, ad Gratianum comparata
instar palearum iuxta frumenta existimentur. Utcunque
sit, indignissimum est credere, que ab hoc adiecta
sunt, ea Decretorum collectorem aut ignorasse aut magnifecisse
habuisseque pro veris.
Bene habet, sufficit, vicimus: primum, quod hoc
Gratianus non ait, ut isti mentiebantur, immo adeo
(prout ex intinitis locis datur intelligi) negat atque confutat;
deinde, quod unum et ignotum et nullius auctoritatis
ac numeri hominem afferunt, ita etiam stolidum,
ut ea Gratiano affinxerit, que cum ceteris illius
dictis congruere non possent. Hunc ergo vos auctorem
profertis? Huius unius testimonio nitimini, huius
chartulam ad tante rei confirmationem contra sexcenta
probationum genera recitatis? At ego expectaveram,
ut aurea sigilla, marmoratos titulos, mille auctores

Torna all'inizio