Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 98


V
EXORDIA ET CONTINVATIONES TEMPERANTIE.
1 Homo in prosperitate dissoluitur, nisi ei temperantia consulatur.
1' Jnde est quod te rogando moneo et tibi mandando suadeo, ut
in habundantia Deum timeas et eum in necessitate cognoscas.
2 Temperantia uirtus gratissima ab omnibus conseruetur, quia
si defuerit durare non poterit quod tenetur. 2' Quare cum moderamine
cuncta facias ut habere ualeas que affectas.
3 Totius uite ornatus temperantia dicitur, quia per eam mundi
perturbationes sedantur. 3' Hinc est igitur quod si uiuere cupis
pacifice et prauos motus libidinis refrenare, huius uirtutis uestigia
immitare.
4 In uoluntate habendi modus non aderit nisi temperantia finem
dabit. 4' Quapropter cum discretione, que uirtutum est mater,
tue imponas terminum uoluntati, quod si temperantie non aderit
fundamentum uoluntas non recipiet complementum.
5 Iracundia nequiter dominatur et imperat si eam nutrimentum
temperantie non compescat. 5' Vnde te rogamus et tibi pura

Torna all'inizio