Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 272


inter homines? sed quicunque est intelligens credit inimico
suo, quando ei fit fidelis. Et ait ad eum Pinza: Veritas est
sicut dixisti. Verumtamen viri intelligentie iuuant se consiliis
et argumentis et cauent se ab illis. Sciunt namque quod inimici
non possunt sibi obesse potentia et viribus, sed ingenijs
et argumentis quibus capiunt homines, quemadmodum
pusillus homo capit elephantem suis ingenijs, qui maior est
omnibus animalibus. Et notum est apud omnes homines
quod, quantumcunque homines capiant de auibus et de
illis mactent, non pro tanto displicet illud alijs remanentibus,
sed credunt illis et obliuiscuntur que fecerunt in alijs.
Sic quoque canes qui sunt in adiutorium hominum, quando
aliquis eorum fuerit interfectus ab hominibus, non pro
tanto reliqui recedunt ab eis. Ego autem nolo esse sicut isti
sunt, qui se negligunt ab huiusmodi preseruare; sed cauebo
me a [te] toto meo posse.
Ait rex: Vir nobilis non relinquet socium suum, nec
recedet ab eo. Non enim omnes homines sunt vnius et eiusdem
nature; quidam enim sunt a quibus penitus homo debet
se cauere, quamuis dederunt sibi fidem suam; sunt et alii
quorum verba credere debet, quia verba opera iudicant. Ait
ad eum Pinza: Inimicicie valde et tribulationes sunt; expedit
autem vnumquemque timere inimiciciam que est
in cordibus regum. Volunt enim penitus vindicari, et videtur
eis quod vindicta in huiusmodi est eis honor et fama.
Non decet virum intelligentie vt decipiatur cor blandis sermonibus
sui aduersarij. Inimicicia enim in corde abscondita est,
sicut ignis coopertus cineribus, quando non habet ligna.
Simili modo aduersarius querit occasionem verborum ad

Torna all'inizio