Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 8


uobis est sublatum,
tempus pacis gratum
est absortum.
Iam ad ortum

et occasum sonuit:
Rex Guillelmus abiit,
non obiit.
Rex ille magnificus,
pacificus
cuius uita placuit
Deo et hominibus:
Eius semper spiritus
Deo uiuat celitus.
Post hujus Regis obitum quanto inter Regni comites sit orta dissensio et turbatio subsecuta,
sequens huius libelli lectio declarabit. Nam nulli eorum fuit equa uoluntas, omnes
inter se ceperunt de maioritate contendere et ad Regni solium aspirare, et obliti iuris iurandi
quod fecerant, eorum quilibet contra facere hanelabant.
Factum est autem, ut cum suis complicibus, ne pars Archiepiscopi preualeret, Cancellarius
optinuerit in hac parte; et tunc uocatus Panormum Tancredus comes Licii, Romana
in hoc curia dante assensum est per ipsum Cancellarium coronatus in regem.

MCXC. Tancredus iste ducis Roggerii filius fuerat naturalis, cuius pater Roggerius
primus in regno Sicilie regis sortitus est nomen, et hac de re quia hunc habebat titulum quod
de stirpe regia descendisset, inter alios regni Comites est electus in regem. Qui postquam

Torna all'inizio