Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 228


Incipit ars dictandi
Introducendis in artem dictandi dicendum est primo quid sit dictare, secundum quid dictamen <est>, tercio quae sunt eius genera et qualiter constituantur. Dictare quidem est nuntius conceptioni<s> recte ac succinte dictis scriptisque †, per cuius namque suffragium vel dictae vel scripte m<ino>re<s> maioribus comparantur, maiores inter sup<prem>os locum obtinere videntur. Huius itaque scientie habita noticia copiosa, iocunda et florida sequuntur utilia. Hec etiam scientia dictandi facundiam parat, cuncta declarat ita que scimus nescire affirmat et que nescimus nos scire insinuat. Hec nimirum scientia d<ivitia>s acquirit, honores parturit, profunda discernit ac condit. Ad huius igitur scientie litterarum gloriosum fructum ferveat ingenium nostrum, vigeat studium, quia mirabile sequitur, meritum: et hec aliarum scientiarum regina dictandi nuncupatur scientia. Et ideo quid sit dictamen referamus.
I, 1: D<icta>men <est con>grua litteralis compositio de aliquo quod vel m<ente> retinetur vel litteris vel voce significatur, cuius itaque tria sunt genera: <me>tricum, prosaicum et rithmicum, sed de m<etrico> et rithmico genere dimittentes, de solo nunc prosaico dicamus compendiose.
I, 2: Prosaicum dictamen est oratio a lege metrorum differens congrua et longa commutatione procedens, bene dixi differens quod lex metri considerat utrum sillaba longa sit vel brevis, quae consideratio in faciendis prosis penitus removetur.
I, 3: Unde dicatur prosa et quid sit prosa Q<uia> prosa longa debet esse in hoc apparet <eviden>ter <in> verbis, nam ubi greci dicunt proson latini longum dicere volunt. Dicitur an prosaicum proprium hoc esse a prolixitate verborum. Est enim prosaica longa oratio a lege metri soluta.
B>]I,4: Quot partes sint prosae Hius <a>ttamen due sunt partes: una est que per simplicem fit constructionem, et altera per appositionem.
I,4a: Per simplicem constructionem enim sit quando scribimus ydiotis et minus peritis viris, ut in hoc exemplo patet: O frater amande, ego bene credo esse cognitum tibi quod magnam fiduciam habeo in te de cunctis meis negotiis.
I,4b: Per appositionem tunc sit quando scribimus doctis et sapientibus viris, ut in hoc exemplo patet: Probitatis vestrae industria, presul excelse, mera veritate cognoscitis quod sum vobis devota mente fidelis et nobilitas vestra me vobis semper obedire compellet.

Torna all'inizio