sparserit affectus ad fructum, ut herba
deinceps coalescat in segetem, et in culmo spica
proficiat, ut gravescat. Fient autem
haec, si suscipiat formam materia, et
circa nos si quis esurit, spicam quam produximus,
colligat, qua fruatur. An non
sic habet scriptura, qui frumentum abscondit,
male dicetur in populis? Absit ergo quod Petrus
vel Jacobus, ut frumentum favoris et operis
cum alteri expedit alter obtegat sub aristis,
quae sunt detractionum aculei, et mendacii
punctiones. Stillent ergo montes dulcedinem
quasi tales fecerit nos Deus in nostris,
quia lac et mel colles fluent, si ex nobis, quos
caro proximat, carnis debitus vigor alat.
Salva tamen fide per omnia, ne quid voluntatis
pereat, nec quid de jussis praetereat
dominantis, contra quem si quis impetit,
mundi et sanguinis necessitudo pellatur
pro Deo, fili, quia Deo servies, nullus
apud te, qui meus es, scribatur extraneus.
|
|