unde lenta procurrisse credebat epistola inde proventa
claudicans nomen induit responsalis. Quae devocionis
exenia sub gratiarum amictu reportans, ut sit formae
relatrix in reditu quam inter nos ad mutuae collationis
applausus edere placet, in posterum specialis mittitur
procuratrix.
n. 78
Nicolao de Rocca Petrus de Vinea
Quod informis epistola nomen non signavit opificis,
quod quaerendum expressius non notavit amicum, causa
fuit ne in scriptione domini pomposa procederet et quaesitum
socium intitulationis ope cognosceret quem experti
ducis indicio facilius poterat invenire. Quae si peregrina,
si devia sine paranymphi suffragio tua penetralia quaesivisset,
ad edendum magistri vocabulum nullatenus debuisset
urgeri. Quae cum se nuntiam jus dicentis assereret,
nisi multa receptoris intervenisset ignavia, satis
assumi poterat quod is ex judicibus tecum ludere coeperat
qui iocis similibus confligere consuevit. Verumtamen
quocumque modo vel latoris notitia vel stylo dictaminis
cognoveris dictatorem, tua fecunda responsio sine suffragatoris
auxilio tui praestantis ingenii detegit ubertatem.
Propter quod non videor, ut dixisti, in te lac, de
lapide stolido mungere, sed de philosophiae plenis uberibus
lactea pocula prudenter haurire. Scio enim quod
qui cotidie tanta exhibes, qui talia indesinenter effundis,
nisi scientiae opibus affluenter afflueres, iam tua liberalitas
defecisset. Eya ergo, frater, scribas assidue nec te
taedeat de thesauro isto tales margaritas educere, cum
aperte coniicias quod tua opulentia opulentior redditur
largitate. Denique oratio tua laudes suas quasi proventa
non perdidit, immo eo laudabilior est effecta quo politis
diuturnitate sermonibus eleganter et provide improvisa
respondit.
|
|