Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 324


secundum Philosophum, 9 Ethic., ad amicitiam non pertinet, et discordia in
eisdem esse potest sine amicitiae praeiudicio, eo quod in his concordare vel
discordare, voluntati non subiacet, cum intellectus ratione cogatur.
Amor tamen super quatuor praedicta aliquid addit, scilicet quietationem appetitus
in re amata, sine qua quodlibet praedictorum quatuor esse potest. Sunt
etiam quaedam quae super dilectionem vel amorem aliquid addunt. Amatio
enim addit super amorem intensionem quamdam amoris, quasi fervorem quemdam.
Amicitia vero addit duo: quorum unum est societas quaedam amantis et
amati in amore, ut scilicet mutuo se diligere sciant; aliud est ut ex electione
operentur, non tantum ex passione. Unde dicit Philosophus, quod amicitia similatur
habitui, amatio autem passioni. Sic ergo patet quod amicitia est perfectissimum
inter ea quae ad amorem pertinent, omnia praedicta includens; unde in
genere huiusmodi ponenda est caritas, quae est quaedam amicitia hominis ad
Deum, per quam homo Deum diligit, et Deus hominem; et sic efficitur quaedam
associatio hominis ad Deum, ut 1 Ioan., 1, 7: «Si in luce ambulamus, sicut et
ipse in luce est, societatem habemus ad invicem».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quaelibet amicitia concupiscentiam seu desiderium
includit, et aliquid super eam addit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod caritas addit aliquid supra dilectionem et amorem.
Et similiter dicendum ad tertium de benevolentia, et ad quartum de concordia,
et ad quintum de beneficentia.
Ad sextum dicendum, quod pax ad concordiam reducitur: nisi quod magis pax
dicitur quantum ad remotionem discordiae, concordia autem quantum ad ipsam
unionem.
Ad septimum dicendum, quod caritas est amicitia, sed aliquid addit supra
ipsam, scilicet determinationem amici: quia est amicitia ad Deum, quae omnibus
pretiosior est et carior.
Ad octavum dicendum, quod amicus non tantum diligit amicum ad quem amicitiam
habet, sed omnia quae ad ipsum pertinent, quamvis ab illis non ametur,
sicut filios eius, fratres et huiusmodi. Similiter et caritas diligere facit principaliter
Deum, qui amantes se amat, et in amando praevenit et homines, inquantum
illius sunt. Unde quod dicitur, quod amicitia est redamantium, intelligitur
quantum ad eos inter quos principaliter est amicitia.
Ad nonum dicendum, quod inquantum homines per caritatem deiformes efficiuntur,
sic sunt supra homines, et eorum conversatio in caelis est; et sic cum Deo et
Angelis eius conveniunt, inquantum ad similia se extendunt, secundum quod
Dominus docet: «Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est».
Ad decimum dicendum, quod amicitia dicitur esse non latens, non quod per
certitudinem amor amici cognoscatur, sed quia per signa probabilia amor
mutuus hinc inde colligitur; et talis manifestatio potest esse de caritate inquantum
per aliqua signa potest aliquis probabiliter aestimare se habere caritatem.

Torna all'inizio