Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 64


Manes vocavit gentilitas mortuorum deos, de quibus c.80rb
Apulegius dixit, in li. de Deo Soc. : " Manes per antriphosim
dicti sunt a " mane" , quod est " bonum" , quasi " mites
ac modesti" , cum sint terribiles et inmanes. Servius autem
super III Eneydos: " Manes – inquit – sunt anime que, a corporibus
recedentes, nundum in alia transiverunt corpora" .
Require notanter in li. de Anima c. …(sic). Alii Manes a
manendo dictos volunt. Nam, secundum Varronem, prout
scripsi in li. de Anima// c. XVII, animabus omnia c.80v.a
plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum; hiis
mortui dicebantur obnoxii quemadmodum vivi Superis.
Quod apud Virgilium, in li. XII, Turnus tetigit dicendo:
" Vos o michi, manes,
Esto boni, quoniam superis adversa voluntas
Sancta ad vos anima atque istius inscia culpe
Descendam, magnorum haud unquam indignus avorum" .
Et in XI li. dixit, cum de Pallantis funere loqueretur:
" Nos iuvenem exanimem et nil iam celestibus ullis
Debentem vano mesti comitamur honore" .
Super quibus carminibus dixit Servius: " Dum vivimus,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio