Papias: Ars Grammatica

Pag 27


DE DICTIONE

1 Dictio est pars constructe orationis, quantum ad totum sensum
minima. 2 Oratio est ordinatio dictionum congruam sententiam
perfectamque demonstrans. 3 Que diffinitio generalis est orationis,
id est, que in species uel partes diuiditur. 4 Dicitur tamen
oratio liber rethoricus, uel una dictio cum plenam sententiam
ostendit, ut uerba imperatiua et responsiua: "quid est summum
bonum? - Deus", "lege!". 5 Partes igitur orationis quot sunt, ex
suis proprietatibus breuiter colligamus. 6 Nam quidam duas fecerunt,
nomen et uerbum (alias sincathegoremata appellabant,
id est consignificantia), quidam V, alii plures. 7 Proprium nominis
est substantiam et qualitatem significare. 8 Proprium est uerbi
actionem, siue passionem, siue utrumque cum modis et temporibus
et formis sine casu significare. 9 Proprium est participii
habere significationem uerbi cum accidentibus nominis. 10 Proprium
est pronominis pro aliquo proprio nomine poni et certas

Torna all'inizio