temporalium eterne damnationis esse iudicium comprobetur. Sed etiam in presenti
legimus maximos tirannos miserabilem exitum habuisse. Nam Cirus post dominium orientis
a regina Scitharum legitur decollatus; veneno babilonico magnus periit Alexander; et Cesar
senatorum gladiis est confossus. Et nunc non est manus Domini abbreviata ut salvare nequeat
servos suos; sed peccatis exigentibus permittit aliquanto impios insanire et Ecclesiam suam
inter tribulationum turbines fluctuare. Dimissis itaque dubitationibus de regimine Creatoris,
iactemus in Domino nostrum cogitatum, qui post tempestatem tranquillum facit et post lamentationem
exultationem infundit.
Anno Domini 1259 postquam Brixiam miserabiliter ab hostibus est subacta, Ecelinus
impatiens consortis, nullum volens habere parem, marchionem Pelavicinum et Cremonenses,
quos habuerat socios in tanto discrimine et in tam excellenti victoria, a dominio capte urbis
paulatim exclusit; et sic ipse solus Brixiam et eius districtum obtinuit, preter castrum Urceorum
quod fideles Ecclesie viriliter defenderunt. Tandem Cremonenses multis iniuriis ab eo
sepius stimulati, se cernentes delusos et nullam utilitatem, ut sperabant, de tanta victoria
consecutos, contra tirannidem nequissimi principis vehementissime sunt commoti; et persuadente
Bosone de Dovaria, civis cremonensis nobilis et potens, qui exosam habebat malitiam
Ecelini, marchio etiam Pelavicinus et Cremonenses vehemens odium, quod corde conceperant
contra hominem sceleratissimum, verbis et factis evidentissime ofendere inceperunt. Statimque
deliberato consilio ad Marchionem estensem et Mantuanos dirigentes, pacem et concordiam
inter se firmissimam habuerunt et statuerunt, quod unanimiter contra tirannum crudelissimum
dimicarent sibi invicem ardenti animo promittentes. Mediante Bosone de Dovaria,
qui vigilanti studio cogitabat, qualiter posset leonem indomitum et ferocissimum domare, antiquissima
et inexorabilis discordia Mediolanensium est sedata, factaque fuit cum summo gaudio
pax firmissima inter eos. Sciens namque prudentissimus Boso minime tutum esse innocuo
serpente, modis omnibus procurabat omnem viam contrahendi amicitiam et augmentandi vires
precludere Ecelino. Sicque factum est (Domino cooperante, qui novit investigabili modo
elatos deprimere et de luto fecis erigere de salute propria desperantes) quod pars maxima
Lombardie corde voluntario adversus inimicum Dei et hominum coniuravit. Et merito hoc a
Domino est provisum, ut essent manus omnium contra eum, cuius manus impie omne genus
hominum afflixerunt. Ipse namque turbavit terram, concussit regna, interfecit populos et civitates
plurimas desolavit. Nam quasi ortus voluptatis erat Marchia trivixina priusquam eius
tirannidi subderetur; sed, postquam fuit ab eo afflicta, comparatione prioris status videtur
esse quasi heremi solitudo. Testantur hoc ruine civitatum, villarum pariter et castrorum.
Nec ei sufficere videbatur regionem subditam dissipare, sed legatos mittebat ad exteras nationes
ut contra romanam Ecclesiam et eius fideles ut reges orbis et principes concitaret.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|